HISTORIA LIBRI I REGUM

CAPUT XXI: De fuga David ad Achis

#I Reg. XXI#I Reg. XXII

Fugit autem David in die illa ad Achis regem Geth. Et indicaverunt servi sui regi, quod quasi rex erat in Israel, qui latebat apud eum, et de vicino hostem reciperet, si salvum eum servaret, et timuit David praesertim, quod miserat Saul ad Achis, ut redderet ei servum suum fugitivum. Cumque traheretur ad regem, simulavit furorem, et impingebat in ostia portae, quasi per clausam portam ingredi volens, et quae furiosi faciunt agebat, ut fidem regi verae passionis ostenderet, et ait rex: Non ingredietur hic arreptitius domum meam, et dimisit eum. Et abiit inde David, et latuit in spelunca Odollam, non tamen statim, sed prius venit ad Naas regem Ammonitarum, ut dicit Hieronymus in sequentibus in quadam glossa. Et convenit ibi ad David omnis cognatio ejus. Sed et alii, quibus aut odio, aut timor Saulis erat, vel qui aere premebantur alieno, convenerunt ad eum, et fuerunt cum eo, quasi quadringenti armati. Et profectus est David cum eis in Masphah, quae est Moab. Est enim altera in Juda, et deposuit apud regem Moab patrem, et matrem suam, et manserunt apud eum quandiu David fuit in praesidio, id est in expeditione, in qua sibi quaerebat munitiones ad manendum.